PES

PES
PES
nc in limine offendat, cavere iussit Veterum superstitio. Mali enim ominis id habebatur, Si exituro limen insonuisset, Pes haesisset, Plin. l. 2. c. 7. Vide Plut. in Demetrio et in Gracchis, Val. Max. l. 1. c. 4. de eod. Graccho etc. Sueton. in Nerone c. 19. eodem a Dempstero refertur: et Cicero de Divin. l. 2. aliique notârunt apud maximos Poetarum, certissimum Troiae evertendae argumentum inde duci, quod equus Aen. l. 2. v. 242.
—— —— Quater ipso inliminae portae
Substitit.
Proserpina quoque egrediente, augurium raptûs fuit, quod, ut ait Claudian. l. 2. v. 7.
—— —— Ter cardine versô
Praesugae sonuêre fores. ———
Ovid. Ep. 13. Laodomiae, v. 85.
Nunc. fateor volui revocare animusque ferebat,
Substitit auspicii lingua timore mali:
Cum foribus velles ad Troiam exire paternis,
Pes tuus offensô limine signa dedit.
Sic Tibullus l. 1. Eleg. 3. v. 19.
O quoties ingressus iter, mihi tristia dixi
Offensum in porta signa dedisse Pedem, etc.
Fecêre autem Pedes Mercurio sacros, quemadmodum genua Misericordiae consecrârunt reliquaque hominis membra singula suis quoque Numinibus attribuerunt, qua dere vide Lil. Gregor. Giraldum Syntagm. 1. Deor. Gentilium et Hadr. Iunium Animadversor. l. 4. c. 12. Et primo quidem nudo Pede innocentia incessit, postquam lapsus tribulis ac sentibus invectis terram asperavit, coepit pellibus primo, dein calceis involvi ac tegi; interim in sacris priscus retentus est ritus, ut vidimus supra, in voce Nudipedalia: quemadmodum de fasciis Pedum, in voce Fascia, item Pedules; de vinculis eorum, in voce Nervus, it. Pedica etc. iam actum. Coeterum Pes dexter laeti ominis habitus. Petronius, Ut movimus dextros gressus, Servus nobis despoliatus procubuit ante pedes. Et mox, Retulimus igitur dextros pedes. Nimirum sic sperantes, res e voto successuras. Iuvenal. Sat. 10. v. 5.
——— quid tam dextrô pede concipis, ut te
Conatus non paeniteat, votique peracti etc.
E' quibus videmus, observâsse miseros homines dextrum pedem laevo semper, post stationem quidem aliquam, praeponere. Contra Pes sinister malum portendebat. Sueton. Aug. c. 92. Auspicia quaedam et omina pro certissimis observabat. Si mane sibi calceus perperam aut sinister prae dextero induceretur, ut dirum. Unde Ovidius in Ibin, v. 99.
Omnibusque malis pedibusque ocurrite laevis.
Quô proin omine consideratô, ad rem pertienre dicit Seneca, quod sinistrum prae dextero pedem, osculandum dedit Caligula, de Benefic. l. 2. c. 12. Vide quoque supra Dextra, it. Melotae. At in pugna, laevum protendi moris erat Virg. l. 10. Aen. v. 587.
—— proiectô dum pede laevô
Aptat se pugnae, subit oras hasta per imas.
Cuius rei ratio, quod praecipue in duellis laevum latus peteretur, uti ex Scholiaste Aschyli ad Septem. Theb. docet Casp. Barthius Animadversion. ad Stat. Theb. l. 8. v. 473. At Hernicos dextrô solum in pede peronatos fuisse in bellis vidimus voce Pero, vide et Ocrea. De ritibus Pedes lavandi, ungendique, item ad osculum porrigendi, diximus supra passim, inprimis in voce Pedes, item Osculum, et Peregrinus: de more Thebanarum mulierum, ore tectô, pedibus per calceos pene nudis, certe conspicuis, inambulandi, vide eundem Barthium ad Theb. l. 3. v. 230. uti de hominum ἀφροντίςτων, reiectis pedibus dormiendi, Casaubon. ad Aug. Suetonii c. 78. et de Eunominanis suos capite demersô, pedibus sursum versis baptizantibus, infra voce Spado. etc. Ut et haec addam; Apud Recentiores Pes seu pedis abscissio, inter poenas, non semel occurrit LL. Guielmi Nothi c. 67. Interdicimus etiam, ne quis occidatur, vel suspendatur pro aliqua culpa, sed eruantur oculi, abscindantur pedes vel testiculi vel manus etc. Ingulfus p. 856. Sub poena perditionis dextri sui pedis, etc. In Concilio Autisiod. can. 3. pedes linei vel lignei occurrunt, Quicumque votum habuerit, in Ecclesia vigilet — nec sculptilia aut pede aut homine lineo fieri penitus praesumat: ubi Car. du Fresne ligneo legit. Ita enim Indiculus Paganiarum seu Superstitionum in Conc. Liptinensi A. C. 743. De ligneis pedibus velmanibus pagano ritu. Et Eligius apud Audoenum in Vita illius, l. 2. c. 15. Pedum similitudines, quos per bivia ponunt, fieri vetate et ubi inveneritis, igni cremate. Eiusdem Homil. Arbores, quas sacrivos vocant, succidite, plantas sive ungulas pedum, quos per bivia ponunt, fieri vetate. Quibus locis perstringuntur veterum Gallorum magific ritus vel superstitiones, qui in biviis ac compitis hominum membra pedesve ex ligno (vel lino) conflatos collocabant, existimantes hâc ratione morbos ac aegritudines persanari. Certe lanas olim ad φαρμακέιας fuisse adhibitas, testatur Scholiastes Theocriti Idyll. 2. v. 2. ut et imagines laneas, Horat. l. 1. Sat. 8. etc. Vide hanc in rem plura apud Car. du Fresne Gloss. et quae nos alibi. De aliis quibusdam vocis significationibus, pauca mox. Ab homine enim ad mensuram denotandam illa transiit, quemadmodum et reliqua eius vocabula, Digitus, Cubitus, Passus, non aliunde desumpta. E'quibus digitus est 4. granorum hordeaceorum; 4. digiti constituunt palmum; 4. palmi Pedem efficiunt: Cubitus vero ab extimo cubiti, usque ad longissimi digiti extremum, est sesquipes; passus Geometricus 5. pedum. Unde iam Stadium Graecorum oritur, quod est 125. passuum, Latinorum Milliarium, quod est 1000. passuum, vide Gerh. Ioh. Voss. de Scientiis Mathem. c. 27. §. 2. Sic Iuliano Ascalonitae apud Harmenopolum, ἔχει παλαιςτάς δ᾿ ὁ δὲ παλαιςὴς δακτύλους δ´. ubi regium seu Alexandrinum intelligit: cum Italicus haberet tredecim digitos et trientem. Ita enim Hero in Isagoge MS. quam Salmas. penes se habuit: Ο῾ ποῦς, inquit, ὁ βασιλικὸς καὶ φιλετάιρειος λεγόμενος ἔχει παλαιςτὰς δ´. δακτύλους ιςτ´ ὁ δὲ Ι᾿ταλικὸς ποῦς ἔχει δακτύλους ιγ´. γ. Ubi obiter notat Idem, pedem, quem Hero φιλεταίροιον et βασιλικὸν appellat, Hygino Agrimensori
Ptolemaicum dici: et quem ille Graecus Italicum vocat, Monetalem Hygino nominari. Ad mensuram huius pedis convenit, quod de statura Maximini retulit Capitolin. c. 6. Erat praeterea (ut refert Cordus, magnitudine tantâ, ut octo pedes digito videretur egressus. Ubi Casaubon. legit, ut octo pedes digitis VI. videretur egressus: cum in Maximino Iun. c. 2. dicat Auctor, staturam eius fuisse pedum octo et prope semis. Et potuit numerus ille VI. facile absorberi, similitudine prioris syllabae sequentis vocabuli videretur. Quae proceritas ne cui mira videatur, Philostratus hanc staturam proceri Germani esse ait, apud quos qui iustae et commodae staturae videretur, septem pedes non raro excederent: cum proceri et magnae inter ipsos staturae vulgo octo pedes longitudinis haberent, longuriones barbari in Vita Herodis. De Burgundionibus septipedibus notum iis, qui Sidonium Apollinarem triverunt. Salmas. ad Capitolin. in Maximinis. loc. cit. Vide eundem ad Solin. etiam infra verbô Podismare.
In navibus Pedem dixêre Romani pro fune, quô velum tenditur, imaque veli parte, et Synecdochice, pro sinu veli, qui ventô impletur: eâdem tralatione, quâ pedem mensae dicit Ovid. Metam. l. 12. v. 254. et Plin. l. 12. c. 1. pedem vinaceorum Columella l. 12. c. 43. betaceos pedes Varro de Re Rust. l. 1. c. 2. etc. nempe, quia, ut pes ima corporis pars, ita et id quod dicimus in velo aliisque. Ita autem Catullus carm. 4. v. 20.
—— Sive utrumque Iuppiter
Simul secundus incidisset in pedem.
Martinus tamen de Roa Cordubensis Singularium l. 6. c. 10. Catullo Pedem proprie vult esse sinum seu medium veli, quia eius beneficiô, ubi ventô impletur, ambulant naves, quasi pedibus, qui ambulantibus sunt instrumentum apud Gerh. Ioh. Voss. l. 2. Idolol. c. ult. Imo apud Lycophronem in Alex. vers.
Τράμπις σ᾿ ὀχήσει καὶ φερέκλειοι πόδες.
Meursius πόδας i. e. pedes exponit remos. Nonius Marcellus, Remi sunt navales pedes. Vide quoque Artemidorum l. 1. c. 50. Hinc Remipedem navem Ausonius in Mosella v. 201. et Callimachus Epigr. 6. ἐρέσσων ποσσὶν. Lucilius Sat. l. 8.
Verum flumen uti atque ipso divortio aquarum
Ilignis pedibus cercurum concinit aequis.
Navesque ambulare, dixit Cato de Re Rust. c. 1. scaphas progredi Sallustius, in 1. Histor. navigia currere Poetae, vide A. Gell. l. 10. c. 26. Consimili tropô καμπύλους ὀδόντας i. e. incurvos dentes navis vocat anchoras, idem Lycophron. Vide Ioh. Meursium Comm. in Lycophronem: p. 121. sicut de Pedibus mensae supra in voce Pedes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • peş — s.n. (pop.; în loc. adv.) Într un peş = pe o parte, într o latură, într o rână; înclinat, pieziş, oblic. – Din tc. peş. Trimis de oprocopiuc, 13.03.2004. Sursa: DEX 98  peş s. n. Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic …   Dicționar Român

  • PES — may refer to: Packetized elementary stream, part of the MPEG communication protocol Party of European Socialists Payment for ecosystem services Performance Enhancement Specialist, Issued by National Academy of Sports Medicine PES (director), film …   Wikipedia

  • PES — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. {{{image}}}   Sigles d une seule lettre   Sigles de deux lettres > Sigles de trois lettres …   Wikipédia en Français

  • Pes — (lat. Fuß) steht für: ein römisches Längenmaß, siehe Alte Maße und Gewichte (Römische Antike) Pes (Neume), eine aufsteigende Tonreihe aus zwei Tönen, siehe Neume Die Abkürzung PES steht für: Party of European Socialists, eine europäische Partei,… …   Deutsch Wikipedia

  • PES — (lat. Fuß) steht für: ein römisches Längenmaß, siehe Alte Maße und Gewichte (Römische Antike) Pes (Neume), eine aufsteigende Tonreihe aus zwei Tönen, siehe Neume Die Abkürzung PES steht für: Party of European Socialists, eine europäische Partei,… …   Deutsch Wikipedia

  • PES — 〈Chem.; Zeichen für〉 Polyester(fasern) * * * PES: 1) DIN Kurzzeichen für Polyethersulfone u. für Chemiefasern aus Polyester; 2) Abk. für ↑ Photoelektronen …   Universal-Lexikon

  • pes´ki|ly — pes|ky «PEHS kee», adjective, ki|er, ki|est. U.S. Informal. troublesome; annoying: »a pesky cold, pesky mosquitoes. ╂[alteration of pesty < pest] –pes´ki|ly, adverb. – …   Useful english dictionary

  • pes|ky — «PEHS kee», adjective, ki|er, ki|est. U.S. Informal. troublesome; annoying: »a pesky cold, pesky mosquitoes. ╂[alteration of pesty < pest] –pes´ki|ly, adverb. – …   Useful english dictionary

  • Pes — Pes, n.; pl. {Pedes} . [L., the foot.] (Anat.) The distal segment of the hind limb of vertebrates, including the tarsus and foot. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Pes — der; , Pedes [...de:s] <aus gleichbed. lat. pes, Gen. pedis>: 1. a) Fuß; b) fußartiges Gebilde, Ansatzstelle eines Organs (Anat.). 2. röm. Längeneinheit (= 29,6 cm) …   Das große Fremdwörterbuch

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”